De Christiano Wedstedio poeta Latino carminibusque eius

John M. McMahon, Le Moyne College



De vita poetae

Die secundo mensis Aprilis anno millesimo septingentesimo quadragesimo (die ii. m. Apr. MDCCXL) Ripis Cimbricis in Dania grammaticus praeclarissimus Christianus Falsterius Christianum Wedstedium, undeviginti annos natum et parentibus egenis rusticisque ortum, honore habuit. Ille rector doctus de hoc adulescenti ornatissime locutus est, recitans Testimonium Scholasticum conferensque cum illustribus antiquis ruri ortis rusticum discipulum. Wedstedium vero dixit Falster summo ingenio praeditum esse et bonum consilium capientem "orationibus quam arationibus victum" quaesivisse. Hodie illa verba laudativa ab Wedstedio ipso exscripta una cum enchiridiis carminibusque autographis eius in tabulario Pennsylvaniensi reponuntur, in quo anno MCMXCV (millesimo nongentesimo nonagesimo quinto) ad opus inveniendi, transcribendi vertendique faciendum accedere incepi. De his scriptis plus statim dicam; nunc autem vitam brevem Wedstedii paucis verbis exponere velim.

Christianus Wedstedius Ripis die quarto decimo mensis Aprilis anno millesimo septingentesimo vicesimo (MDCCXX) natus, stipe scholastica adiutus est ut in schola ecclesiatica artes quibus aetas puerilis impertiri soleret acciperet. Lingua Latina ei sic placuisse visa est ut brevi tempore bene Latine doctus fieret. Enchiridia autographa (id est, libri scholares) multis locis scriptorum Latinorum referta sunt, inter quae exstat quidam Liber Stilorum in quo themata lingua Danica dictata et Latine vertenda scripta sunt. Exemplaria horum sunt non solum carmina Horatii sed etiam Phaedri fabulae, et narratione mortis Laocoonis scripta, Westedius etiam ad poesim more Vergilii condendam nisus est. Talia ingenium maturum indicat.

Ripis relictis, Wedstedius Hauniam venit ubi in academia ad docendum incubuit. Ibi anno millesimo septingentisimo quadragesimo quarto (MDCCXLIV) sodales Unitatis Fratrum, sectae Christianae saeclo quinto decimo in Bohemia ortae, contingit quorum opinione tam motus est ut illos in Germaniam revenientes comitatus sit. Novem annos apud sodales suos in Germania commorans, Wedstedius carmina variis metris et Latine et Germanice condita scripsit. Ex quibus etiam quosdam versus ad familiares mittendos fudit. Laude profecto tam poetica florebat, ut ante in Americam abitum, epistula ad magistratus Bethlehemenses missa, Wedstedius "ein guter Lateinischer Poet" iam vocaretur.

Mari Atlantico transito, in Pennsylvaniam coloniam Brittanicam mense Septembri anno millesimo septingentisimo quinquagesimo tertio (MDCCLIII) cum sodalibus et Danicis Germanisque pervenit. Cum ibi scriba litteris acta communia priavataque facta in vico Bethlehemi, maxima Unitatis Fratrum in Pennsylvania sede, mandaret et religiones exsequeretur, lyrica elegosque tamen condere pergebat. Multisque miris imaginibus e natura ductis sub oculos legentis subiectis, longissima elegia (carmen quadragesimum) ab illo in mari Atlantica naviganti composita ad iter ipsum pertinet.

Cum omnibus appareret in linguis discendis Wedstedium eminere atque excellere, a principibus est constitutum ut ille linguis indigenarum qui propinquam regionem habitarent studeat. Itaque mense Iunio anni proximi ille cum nonullis sodalibus ad in limite stationem remotam profectus est. In diurnis urbis actis anni millesimi septingentisimi quinquagesimi quarti (MDCCLIV) autem scriptum est illum inter indigenas tantum octo menses in toto remansisse et mense Februario in vicum redisse. In magna parte cuius anni mentio Wedstedii tantum leviter breviterque tacta est donec mense Novembri ille dolori resistens elegiis flebilibus scriptis (carmen duodequadragesimum [xxxviii]) undecim (in his amicissimus eius Fabricius) in limite ab indigenis hostilibus interfectos honoravit. Carmen laetitiae plenum festo Christi natalis eodem anno (carmen tricesimum septimo [xxxvii]) condidit et duo tamen carmina personalia mense Februario proximi anni scripta ultima fuisse videntur. Multis ad contionem religiosam mense Martio vocatis, Wedstedius, illo tempore scriba, postremo in actis diurnis nominatus est.

De mortis eius causa paucissima certa sunt nisi quod die quarto decimo mense Iunio (xiv) anno millesimo septingentisimo quinquagesimo septimo (MDCCLVII) tres dies ignoto morbo passus mortuus est. Secundum curriculum vitae (id est Germanice Lebenslauf ) in actis tempore mortis scriptum vir indole melancholica fuit. Hodie titulus sepulcri vix legi potest et versus poetae Danicae qui Latine scripsit haud cogniti sunt.

De statu rationeque corporis Wedstediani investigandi

Corpus scriptorum Wedstedianorum ipsum et ex poematibus et ex oratione constat: horum duae tantum epistulae breves (carmina triginta quattuor et triginta quinque [xxxiv, xxxv]), illorum duodequadraginta metriis variis carmina. His quoque additur duo carmina unumque oratione soluta scriptum quae Wedstedius ab alio accepit. Ad haec praeterea pertinent quae et in Libro Stilorum et enchiridiis scripta sunt.

Primum de ratione mea nonulla praedicam. Rebus de Wedstedio carminibusque eius ab tabulariis et bibliothecis in Germania et Daniaque acceptis, inveni antehac nulla exempla horum aut ullorum aliorum scriptorum Wedstedianorum exstare. Cum non constet utrum talia alicubi tempore futuro reperiri possint, conicio tamen corpus adhuc inventum et investigatum unicum solumque esse. Re vera ille Danicus praeter Testimonium Scholasticum Falsteri et duo ad se missa carmina natalicia nullum monumentum ab aliis scriptum in Europa reliquit. Certo autem scio illam partem corporis in Europa scriptam, id est libri chartaeque quae nunc in tabulariis Pennsylvaniensibus restant, a scriptore ipso a Dania Germaniaque in coloniam allatam esse. Historia igitur corporis aliquot modis indagari potest: per carmina ipsa, per scripta pauca ad Wedstedium missa, perque acta publica aequaeva et Germanice a magistratibus scripta. Haec a multis manibus scripta legere saepe difficillimum est.

Neque structura ipsa corporis non objectus magni momentum erat quod et chartae in quibus carmina scripta sunt et libri scholares Wedstedii videntur post mortem eius nescio quomodo disiuncti esse. Itaque, cum et libri una collecti et nonnulla carmina in capsis deposita essent, quaedam carmina tamen inter illa aliorum scriptorum posita sunt. Primum igitur opus meum illas multas plenas carminum Latinorum Germanicorum capsas perscrutari fuit ut carmina Wedstedianis litteris blande scripta invenirem. Bene mihi eventum est quia aliquot lyrica inventa sunt. Neque contra facile erat ad opus faciendum accedere namque plurimi versus in chartis singularibus plicatisque saepe scripti sunt. Chartae ipsae praeterea in collectoriis chartaceis tritissimis filo alligatae sunt. Immo vero, quamquam manus (id est, chirographum) Wedstedii maximam partem clara est, parvissma est et chartae atramento illito maculosae sunt. Carmina nonnulla insuper in eadem charta saepe scripta sunt -- et Latine et Germanice.

Talis collocatio versuum me commovet ut considerem, cum aliquot carmina in eadem charta scripta ad amicos Wedstedii missa esse videantur, utrum autographa iam exstent. Duo vero carmina quorum mentionem iam feci (OP 1, OP 2) sunt exmplaria epistularum Latinarum ad Wedstedium ab amicis in Germania missarum. Epistulis ad tabularia in Europa missis, autem, mihi videtur neque autographa neque alia exemplaria exstare videntur. Facilius qua re contra describere prosopographiam corporis Wedstediani fuit ut hactenus multos -- sed re vera non omnes -- in carminibus nominatos agnoscere possem. Sunt alii inter civitates suas praeclari per quorum opera et in actis publicis noti; nomina aliorum in eisdem actis aut carminibus Wedstedianis tantum semel aut bis inventa. Qui ceteri pauci essent numquam sciri possint.

Animadvertendum est quoque de hoc corpore aliud: carminum dispositiones ordine temporis carere. Diebus locisque cognitis, cum alia ad temporum rationem revocari possint, de aliis tamen nihil rerum scitum est. Ut descriptio temporis firmiter constituatur et lingua carminum et quae insunt mihi diligenter exquirenda sunt. Possunt autem nonnulla notari. Praeter ea quae in Libero Stilorum Wedstedius iuvenis anno millesimo septingentesimo tricesimo septimo (MDCCXXXVII) scripsit, sedecim (xvi) carmina in Europa et ante adventum eius in Pennsylvaniam scripta originem ab spatio temporis post annum millesimum septingentesimum undequinquagesimum (MDCCXLIX) trahit. Constat septendecim (xvii) carmina in colonia scripta esse, sed iam nunc est in incerto quando et ubi haec condita essent. Hoc tempore quinque carminibus reliquis nullus dies ascribi potest.

Ad summum versus Wedstediani duobus metris Sapphico elegiacoque facti sunt et hos Wedstedius ipse maxima cum cura condebat. Ordine verborum ad metrum diligentissime accommodato, saepe tamen non est manifestum qualem significationem ille in animo habuerit. Immo vero genus carminum componendorum neque Flaccum neque Nasonem redolet!

In carminibus ipsis sunt tria genera argumentorum. Ex quibus unum ad privata pertinet. Exempli gratia, in carmine pro amico Germanico Russmeyer condito Wedstedius lusu verborum usus est ut nomen videretur a Latino verbo rure repeti. Tempora festiva cotidianaque oblectamenta in aliis carminibus summo cum studio canebat et ad unum saltem ex his Catullo auctore utebatur. Denique ad res religiosas pertinent multa carmina quae imbutus pietate immodica Wedstedius studiose enixeque more poesis Germanicae scripsit. In his saepe apparent expressae imagines Christi in sancto cruce patientis, praecipue sanguineorum vulnerum eius, et humilitatis indignitatisque hominum. Illi ad quos plurima carmina dicta sunt et principes civiles religiosique in colonia et vel in Europa erant.

Mi Parens quam amabilissime Ludovice!

Sanguinis plena en facies Jesu!
en pedum sanguis manuumque!
Tergum en flagellatum!
Latus ecce! memet solor eisdem

Pauca de quibusdam carminibus. Longissimum carmen eius (supra dictum) quod arduum iter trans mare ad portum Novum Eboracum, deinde per Novam Caesaream et denique in coloniam Pennsylvaniam factum describit. Hac elegia anno millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio (MDCCLIII) condita includebantur et verba et locutiones quibus Wedstedius prius in Libro Stilorum usus est:Navigat in portu. Inter multos locos iucundos carminis invenitur haec descriptio balaenae mortuae:

Ni color ejusdem nos olfactusve fefellit,
magna balaena fuit, quae lacerata jacet.
Impun insultat morienti quaeque leoni
bestia, naturae dedecus atque probrum.
Nec melius Caesar marium defunctus habetur,
namque suis lucus jam foret atque cibus!
Quem fugiunt pisces viventem, dente maligno
illum quisque prior jam capit atque rapit.

et delphinorum in mari natantium:

evolvunt undas, terque quaterque spuunt.
Purposium ludunt plures cum murmure reddunt
sese volvendo, sunt mariumque sues.
Unus navigium prope praeterit atque salutat,
Majorem haud vidi; corpore quantus erat!

Atque quae Wedstedius de Insula Vitis et Insula Longa scripsit notabilia sunt:

Denique conspiciunt nautae, terramque probabunt
cernere, nec fallunt, terra propinqua jacet.
Incerti, quamnam videant, mox Insula Vitis
mox alia apparet; nox at adire vetat.
Umbram mane dedit prope nobis Insula Longa:
Aspectus toto nobilis illa die.

Carmen concluditur adventu Wedstedii ad urbem Nazareth:

Nazareth ille locus dictus, sese millia agrorum
continet, et sese dividit in quatuor.
Nazareth hic proprie dictus puerisque dicatus,
qui discunt fari, nobilis ecce locus!

Alia carmina pro rebus communibus a Wedstedio scripta sunt ex quibus duo in appendicibus (id est Germanice Beilage) actorum publicorum anni millesimi septingentesimi quinquagesimi quinti (MDCCLV) inveniri possunt. Carmen duodequadragesimum (xxxviii) est elegia honorifica condita in sodales qui die vicesimo quarto mense Novembre eiusdem anni in statione limitanea ad flumen Mahoniam ab indigenis truncati erant. Initio poeta flumen ipsum et vicinitates bucolicas in quibus ille dies felices quietasque noctes egerat laudabat et deinde magna cum tristitia amicos eius mortuos maeretur:

Quot tibi quamque diu vixere, Mahonia cara,
Fratres, te fruiti, ac si Paradisus ibi!
Saepe quiescebam tutus noctesque diesque
multas, Indorum nulla pericla timens.
Quis mihi praediscit tua tot tua tanta pericla,
quae tandem nostris Fratribus hicce forent?
Quae vos eripuit nobis rabiosa potestas?
Quis furor e medio tollere vos cupiit?
Vos omnes editis coenam simul, Indus adesse
auditur, nemo credit, adestque tamen.
Quid faciat vobis, lacrymae proferre recusant,
quas, propter factum hoc, angulus omnis habet.

Vehementi apostrophe Wedstedius amicissimum Fabricium nuper ultima morte raptum alloquitur:

Ah mi Fabrici, Jonathan mi, fide sodalis,
tamque diu mihimet cognite, care, bone!
Audio cum lacrymis multis magnoque dolore
vulnere cumque gravi vulnera magna tua.
Vulneribus mortis tantis affecte recurris
in mentem cuivis, qui tibi carus erat.
Non moreris; quid enim? tua vulners vivere nomen
quaeque jubent nobis, Frater amande, tuum.
Carus eras nobis, se multo carior esse
debes, qui Christo sanguine testis eras
Oblitusque tui, jam gaudes Sanguine Sponsi
qui amplexabatur, junctus amore tibi.
Osculor, et tibimet jam terque quaterque beato
gratulor in Pleura. Commemor esto tui
Chr. Wedstedii

Alterum carmen ad Christi navitatis festum mense Decembre eodem anno pertinet:

O Jesule suavissime,
mi infans dilectissime!
amplexor meis brachiis
Te involutum pannulis.

Exosculor, collacrymans,
Te lacrymantem, peramans
tam pauperem Puerulum
Te in praesepi positum.

Duorum carminum perpolitorum nunc in appendicibus inclusorum exemplaria autem antehac scripta etiam inter poemata corporis Wedstediani inveniri possunt. Verbis inductis et ascriptis, autographa ipsa a scriptore sic emendata sunt ut per correctiones scrutandas certiores fieri possimus de rationibus quibus Wedstedius versus conderet.

Hoc loco de statu operae meae quaeratur. Omnibus carminibus transcriptis et verbis scriptoris emendendis, translationem in Anglicum sermonem incepi. Postea scrutari velim locutiones verbaque antiquorum scriptorum in carminibus ut intellegatur quanta auctoritate scripta antiqua in versibus Wedstedianis florerent. Exempli gratia, verba ter quarterque, a Vergilio in Aeneide ad lineam nonaginta quattuor (xliv) scripta, noster Wedstedius saepe in carminibus suis ascripsit. Quae cum ita sint, velim quoque cognoscere quae scripta antiquorum secum Wedstedius habuerit et quid his post mortem acciderit. Denique ut intellegam quomodo Latina carmina Wedstediana cum temporibus moribusque suis congruant, mihi etiam necesse erit versus Germanicos a Wedstedio scriptos legere. Multa vero opera mihi iam restat!




Ad Paginam Domesticam Classicam Lemoynensem